Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 117-3
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IX. Nobilis adolescens qui vix aetatis annum decimum Cephalaa a consueta naoctavum attigit, excitati alias &promti in studia ingenii, um haemorpostquam sanguinis e naribus stillicidium cui frequentius rbagia supobnoxius fuit, nescio ex qua causa, praeter quod crebro pressa. venationibus sub coelo frigidiori interfuerat, emanserit, insignem in capite aliquot iam menses torporem &obtusum ac gravativum dolorem qui ad oculorum radices pertingit persensit. Periit omnis animi &corporis vigor, ciborum appetentia, placidusque fomnus. Facies erat pallida cum extremorum frigore &lassitudine. Opem a me &ipse &mater ejus efflagitarunt quam sollicite. Celebrata in pede fuit venae sectio, &quia aliquid hypochondriaci subesse judicavi, praescripsi curam fontis Selterani cum debito rePostea infusum gimine: sed effectu plane frustraneo. Theiforme ex temperatis herbis cephalicis mane hauriendum ordinavi: reiterandam quoque jussi venae sectionem &tertio die post, cucurbitulas cum scarrificatione nuchae apponendas; errhinus quoque pulvis naribus frequentius admotus. Et non ita multo post cessavit dolor, rediit appetitus &quietus somnus, omniumque actioctionum vigor, ac pristinae valetudini redditus fuit. Srillare quoque rursus sanguis, sed non largo flumine, coepit e naribus. Epi(Hossm. Syst. T.IV. P.II) Epicrisis. Causam hujus gravis doloris &symptomatum quae eum subsequebantur, a sufflaminata narium haemorrhagia deducendam esse, extra dubium positum est. Vasa vero cerebri retento sanguine plus quam par est fuisse infarcta, testatum faciunt symptomata in nervosis primarum viarum partibus, non secus ac in hypochondriacis contingit, suscitata, idque tantum propter passionem &consensum nervorum: siquidem ante accessionem hujus doloris, ab ejusmodi pathematibus plane liber fuit, quae sedato dolore etiam conquieverunt, ut adeo clare pateat, quanta sit capitis cum ventriculo &aliis nervosis corporis partibus consensio. Deinceps illud notari velim in capitis morbis qui a redundantia sanguinis ortum ducunt, ejus missionem semper observari meliorem in loco capiti Pulveres errhini &propinquiori ac in dissitis partibus. cephalici naribus suscepti, vellicando &irritando in cerebri quoque membranas agitationem quandam dum efficiunt, a molesto humorum infarctu eas liberandi vim &potentiam exserere posse, haud videtur improbabile.