# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 118-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/118-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/118-2

OBSERVATIO Juvenis vegetae & robustae constitutionis, annorum XX & aliquot, virulenta gonorrhoea binis vicibus affectus, sed nescio qua methodo curatus. Aliquot menses post, ulcerosae & prurientes pustulae hinc inde in cute efflorescebant: quarum tamen major copia in dextra quam in sinistra capitis & reliqui corporis parte conspiciebatur, qua in regione etiam tumor testiculi durus & valde molestus consistebat. Praeter languorem universi corporis, immaniter eum dolores in capite praesertim nocturno tempore torquebant, adeo, ut non modo somnum tollerent, sed appetitum etiam & vires imminuerent. Ad sublevandum hoc malum & chirurgorum & Medicorum opera usus: sed nihil omnia, neque mercurialis quam adhibuerant salivatio profecerunt. Ultra anni dimidium atroci hoc malo afflictus & valde extenuatus me quoque in auxilium vocavit. Expurgatis prius lenissimis remediis aliqueties primiis viis, decoctum cuius vires in purificando sanguine multoties expertus sum, tum ad sudorem eliciendum, tum ad corrigendam intemperiem, pro potu ordinario usurpandum & quidem sequentem in modum imperavi: Sarsaparillae unciis IV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
