Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 119
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO. I. exHamorrhaVidua hujus loci honesta, jam septuagenaria, gia uteri post tenuati corporis, sedentariae vitae multum addicta, cum febre rgâ quinquavesimum annum cessante ex toto menstrua pur lenta lethatione, assueta fuit singulis annis circa aequinoctia sanguinis lis in vetula. missioni, nost annum autem sexagesimum ex muliercularum consilio eam omisit. Vnde intra sexagesimi &septuagesimi anni spatium aliquoties pathematibus spasmodicoflatulentis, tumentibus quoque venis haemorrhoidalibus externis, interdum etiam sanguinis mictione, tentata fuit. Medicus salutari consilio suasit venaesectionem crebrius repetendam, sed ipsa hujus moniti negligentior, incidit tandem in ingentem animi moerorem eumque diuturniorem, ac paullo post ex improviso immodice sanguis per uterum effluxit, &frustra datis optimis analepticis &roborantibus, per menses aliquot &longius continuavit. Tandem cum intolerabili foetore profluxit ex pudendis cruor, lenta successit febris &summa virium dejectio, donec placide obiret misera. Epicrisis. 120 Sacc. I. CAP. V. De uteri haemorrhagia immoderata. i i. Epicrisis. Neque ab immoderata uteri haemorrhagia vetulae immunes, si plethoricae sunt &sanguinis missionem negligunt.