Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 122
Unproofread scanNot analysed yet
lipothymiam ingruit proclivitas, cor palpitavit, &tremuit cum magna praecordiorum anxietate spirandique angustia, extrema friguerunt, &quandoque, ut in epilepsia sit, sub animi deliquio, pollices cum reliquis digitis fortiter conAtque haec omnia sub suavi quodam stricti fuerunt. oblato odore, graviora; remissiora vero sub graveolenti adhibito remedio fuerunt. Quum itaque omnia desperata adstantibus viderentur, in consilium vocatus ego, bono animo ipsos esse jussi, ac remotis aliis medicamentis, clysterem iniici curavi carminativum, postea ad violentas systematis nervosi illas commotiones sedandas praescripsi pilulas, quae extractum florum chamomillae, millefolii, crocum, castoreum, camphoram &asam foetidam habuerunt, quarum singulis tribus horis numero V. vel VI. deglutitae fuerunt. Quibus aegrota successive sanata fuit. Epicrisis. Vti vehementiores animi commotiones in plethoricis magna, ita in sanguinis defectu longe maiora damna procreare possunt, potissimum pathemata spasmodica convulsiva &quae vulgo in feminis appellari solent hysterica, quibus frequentius puerperae post lochia infestari folent. Terror vero, si ullus ex animi affectibus, in immodicis haemorrhagiis perniciosissimus. Nam sistit quidem ipsas, sed postea graviora concitat mala. Imprudentiae hinc esset, denuo sanguinis missionem tentare. Nihil potius a prudenti Medico aliud agendum, quam ut antispasmodicis convenientibus motus hosce intensiores nervosarum partium componat, &per diaphoretica &analeptica sanguinis liberum cursum, per extima etiam corporis, promoveat.