# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 123

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/123

OBSERVATIO. IV. Femina quinquaginta trium annorum, temperamenti cholerico-melancholici, in animi commotiones valde prona, ante annum & dimidium incidit in immodicam san guinis ab utero fluxionem, quae die nocteque integrum per annum duravit, & subinde parcior quandoque vero tam larga fuit, ut cyathos aliquot compleret. Inde maxima animi ad lipothymiam usque, nec non virium & appetentiae dejectio sequuta est, intercurrente saepius, mox singulis, mox tertio die, cum horrore praecedente, febricuVaria frustraneo eventu opposita fuerunt remedia, la. tandem vero martialium usu cohibita fuit haec sanguinis profusio, sed in ejus locum fluor albus successit, cum tumore pedum oedematoso, spirandi difficultate, inappetenCrebriori tamen pilulatia & alvo adstrictiore junctus. rum nostrarum, item tincturae antimonii acris, cum spiritu Bussii & liquore nostro anodyno permixtae usu, fluor albus cum tumore oedematoso sublatus ad tempus est, licet non ita multo post rursus infestaret, ac tandem suffimigio, ex tacamahaca, succino, rasura edoris & floribus suiphuris, aliquoties in die usurpato, cum continuatis superioribus remediis, ex toto etiam sanatus est. Epicrisis. In hac historia venit illud notatu perquam dignum, quod post illud tempus, quo alias ordinario cessat menstrua purgatio, excessiva adhuc tamdiu prodierit ab utero fluxio; id quod ex parte iracundae animi affectioni adscriQuoniam autem hic morbus ingentem atonibendum. am viscerum abdominis, praesertim uteri, habuit pro fundamento, ad eam expugnandam & tonum restituendum praeter amara atque memoratam essentiam, quae simul diaphoresin & diuresin movet, nec non susfimigia, ad sistendum 184 Secr. I. CAP. V. De uteri haemorrhagia immoderata. dum album fluorem nih il unquam inveni praesentius, & hinc quoque in nostra felicis & saluberrimi fuerunt effectus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
