Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 125
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum forsan cuipiam videri poterit, quod inter casus nimia haemorrhagia uteri laborantium etiam abortus recensuerimus; verum cum hi ipsi non aliter fieri possint, nisi praecedente ex utero haemorrhagia, eaque praeternaturali, utique curanti incumbit, convenienti methodo, &foetum in utero servare salvum, &feminam a gravibus &sonticis pathematibus, quae a nimia sanguinis profusione, ceu Quae omnia melius praestari causa, oriuntur, vindicare. nequeunt, quam methodo jamjam a nobis proposita. Potissimum balnea &insessus ex convenientibus remediis parata, in diuturnis uteri morbis &vitiis corrigendis, si ullum aliud, plurimum valent. Et sic multae ad foetum vivacem edendum inhabiles ac saepe abortientes, ad gestationem, partum &grata matrimonii pignora idoneae redditae fuerunt.