# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 125

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/125

Mirum forsan cuipiam videri poterit, quod inter casus nimia haemorrhagia uteri laborantium etiam abortus recensuerimus; verum cum hi ipsi non aliter fieri possint, nisi praecedente ex utero haemorrhagia, eaque praeternaturali, utique curanti incumbit, convenienti methodo, & foetum in utero servare salvum, & feminam a gravibus & sonticis pathematibus, quae a nimia sanguinis profusione, ceu Quae omnia melius praestari causa, oriuntur, vindicare. nequeunt, quam methodo jamjam a nobis proposita. Potissimum balnea & insessus ex convenientibus remediis parata, in diuturnis uteri morbis & vitiis corrigendis, si ullum aliud, plurimum valent. Et sic multae ad foetum vivacem edendum inhabiles ac saepe abortientes, ad gestationem, partum & grata matrimonii pignora idoneae redditae fuerunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
