Latin
CAPVT I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 13
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim illa per cutis poros succedens copiosa humidi exhalatio, turbatur, serosior sanguinis pars augetur, majori copia ad vasa ampliora ipsumque cor redit, quo validior in his systole &validior quoque fluidorum impulsus, sed inaequaliter procedens, inducitur. Neque minus in prono est iudicare, qui fiat, ut sanguinis per nares excretionem saepe incurrant viri, qui rhevmaticis, nephriticis, arthriticis &ischiadicis doloribus sunt obnoxii. Absolvuntur enim hi morbi motibus &stricturis spasticis, quibus reddito inaequali sanguinis meatu, ejusdem collectiones &eruptiones in aliis locis praeter naturam contingunt. Vnde eximium utique Hippocratis lib. de praedict. II. monitum, praecipientis, ut ex aegris provectae aetatis ischiadicis &rhevmaticis doloribus affectis quaeratur: num ipsis adolescentibus vel juvenibus ex naribus sanguis fluxerit. Non adeo insolens porro est, ut restitante in feminis praesertim junioribus, gravidis quoque, mensium, &in puerperis lochiorum, nec non in viris haemorrhoidum fluxu, facta palindrome, narium stillicidium excipiat sanguinolentum. Nulla tamen alia pariter subest causa, quam quod spasmis, quibus omnes haemorrhagiae stipari solent. aequilibrium motus sanguinis progressivi tollatur, isque ad loca excretioni dicata cum impetu agatur, ibi vero exitu praeclasus, ruat ubi congruum invenit locum ibidemque egrediendi sibi paret viam. XI. Frequenter praeterea incidit, ut, in iis potissimum, qui Qui febribus tenerum, spongiosum &ad haemorrhagias dispositum cor- cum spasmis detinentur. pus nacti, febribus, ptaesertim synochae exquisitae, sese associet, nec non quartanae superveniat, atque etiam in exanthematicis morbillosis &variolosis, ante eruptionem acCujus phaenomeni cedat, sanguinis per nares profusio. ratio, nonnisi spasticis nervosarum partium vehementibus stricturis, tribuenda. Has enim nunquam fere non his in morbis praesto esse, quae antecedere solent luculenter indicant, urinae scilicet tenues, alvus stricta, cutis ad levem auram admissam horripilatio, refrigeratio, inquietudines &anxietates, donec accedente faciei rubore &inflatione capitisque dolore, erumpat sanguis. §. XII. Quibus etNec praetereundum, Medicorum observata subinde iam grandifidem facere, quod iis, quibus grandius paullo ex corporis us membrum membris mutilatum, aut amputatum, frequens esse soleat, ademtum. sanguinis e naribus stillicidium. Etenim eadem postea adhuc estque manetque sanguinis &chyli quantitas, spatium vero quo diffundendi succi, minus quam antea, unde cruor stagnat in minimis, &ut aliorsum vergant motus eluctatorii, facit. §. XIII. Accedit alia inaequalem sanguinis motum praeter Aut viscera sanguinea spasmum inducens causa, viscerum scilicet sanguineorum. obstructa. hepatis &lienis, infarctus atque obstructio. His enim dum obex ponitur sanguinis per vasa cum his visceribus communicantia commeatui, aliorsum convertitur ejus motus ac impetus, ac non raro superiora ipsumque caput petit. Atque hinc accidit, ut inveterato scorbuto, hydropi &cachexiae demum, accedat haemorrhagia saepe funesta.