Latin
OBSERVATIO. IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 130
Unproofread scanNot analysed yet
Eia rem berrimum, qui brevi felicem ac certam opem spondens, pilulas suas ipsi commendavit, ut de iis quavis hebdomade ter vel quater sumeret, idque aliquamdiu. Sed inde etiam vix quicquam levaminis est experta. Demum meum peuiit consilium, quo potum Sekteranarum per mensem &ultra in cura cum debito regimine, interposito interdum laxante, suasi. Quod priusquam faceret, B. D. Brunneri judicium exquisivit, qui meo pariter calculum adjecit consilio. Vnde tanto majori fiducia ad usum hujus praesidii accessit; atque etiam ex eo tam salutarem percepit effectum, ut haemorrhagia sensim remitteret penitus tandem cessaret, ac ipsa ad pristinam perfectam sanitatem rediret. Epicrisis. Concinnatae illae ad mentem &methodum Becherianam balsamicae pilulae utique in affectibus ex utero, praesertim in serosioribus, item puerperii tempore, debita sua non defraudandae sunt laude. Sed quod Medicus pro lubitu iisdem &inordinatas ac nimias haemorrhagias moderari ac sistere, &vicissim menses si suppressi sunt, revocare possit, id non sine ratione inter fabellas reponendum. In nostra certe id docuit eventus. Fons autem Selteranus acres &tenues humores diluendo &temperando, eosque per diuresin efficaciter evacuando, sicque causam spasmos haemorrhagiae auctores suscitantem tollendo, non potuit non prodesse egregie. CAP. VI. I (O) I