# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 132

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/132

Si etiam lotii rubedo est a sanguine, linteum per quod colatur, tingit rubore, quod non sit, quando est a salibus color tantum intensus. §. III. Quia plures urinae secernendae & excernendae serviunt viae; scire refert discrinen: unde profluxerit mictu redcitus sanguis. Quod si itaque sanguis fincerus consertim, repente & fine dolore mingitur ex renum substantia sanguineo vasculosa illum prodiisse recte jam judicavit Hippocrates Sect. IV. aph. 78. Sed ubi parcior sanguinis quantitas, obscuri nigricantis coloris, cum vel sine materia purulenta, maxime si cum dolore & ardore inpube sub mictione, vel post eam redditur, tunc ex vesica laesa, aut exulcerata illum st llasse certum Quod autem renalis sanguinis effluxus sine, & qui ex vesica venit cum exquisito dolore succedat, id diversitati structurae tribuendum. Etenim renes carent exquisito sensu. Sed quando sanguis per nervosas acutissimae sensationis vesicae tunicas viam molitur; dolor non potest non oriri atrocissimus, nec mirum gravissima tum incidere symptomata, animi deliquia, spirationem difficilem, pulsum obscurum, parvum & frequentem nonnunquam, nauseam, animi anxietatem, & frigidum sudorem. De quomictu etiam conferri meretur, Hippocratis aphor. lib. IV. aph. LXXX. Si quis sanguinem unaque grumos saepe mintat ac stranguriam habeat, unaque dolor incidat in aqualiculum & in interfemineum, huic vesicae vicinae partes laborant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
