Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 133
Unproofread scanNot analysed yet
Quando porro ex uretheribus, a calculo magno, vel aspero laesis, sanguinis quippiam cum urina miscetur, dolor circa lumbos &ilia acutus, difficilis &sabulosa mictio, aliaque calculi in uretheribus haerentis signa id manifestant. Propter laesa a calculo vesicae ejusque tunicarum sanguinea vascula, si excernitur quippiam cruoris, non modo cum summo dolore &praevia obstructione quandoque urina prodit, sed &grumi interdum cum moleculis crassioribus sabulosis firmiter compacti una cum ea emittuntur, quod etiam interdum accidit, si calculus in rene firmiter impactus eum sauciat. Alia species Alia adhuc mictionis eruentae species datur cujus ex vesica etamen raro mentio fit a scriptoribus medicis, quae videlijusque sphin cet ex ipsis vasis vesicae, vel potius ipsius sphincteris conctere. tingit, quando nimium hiant &a sanguine distenta aperDe hac mictionis cruentae specie notatu dita fuerunt. gnum est Caelii Aureliani Lib. IV. tardar. passionum cap. IV. eftatum, ita habens: solent, sicut in podice, vel feminarum sinu, aut matricis collo, etiam in vesica, haemorrhoides generari, quae fluorem sanguinis praestant, quibusdam intervallis variatum. Quod oportet apprehendere prudentem, cum non coacervata primo fueris effusio, sed augmentis quibusdam promota, interjectie defectionibus, ac retento sanguine dolore circa pubem, siquidem aliquando inflatae ac tumentes haemorrhoides difficultatem vel abstinentiam faciunt mictus, dysuriam Graecis vocatam, vel ischuriam. Archigenes vero dicebat, ut statis periodis menses &haemorrhoides, ita &certis vicissitudinibus interdum plethora se effundit per renes &vesicam. Cui merito addendum Heurnii Comment. in ophorism. Hippocratis 78. de signis discriminis loci praeceprtum: sanguis qui a musculo vesicae emingitur, non exacte permiscetur urinae, sed in fundo depositus gramescit, quin hic grumus, qui interdum citra urinam excidit, dolorem circa vesicae musculum consistentem facit; a rene vero qui mingitur sanguis, &copiosus est, &urinae exacte miscetur, videturque tota urinae consistentia nihil aliud esse, quam tenuis ac dilutus sanguis; mox tamen sedet liquidus minimeque concretus &rubicundus.