# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 134

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/134

Non autem confundi debet ipsa sanguinis mictio cum gonorrhoea, sive seminis fluxu sanguinolento. Non enim adeo est insolens, ut in iis, qui gonorrhoea laborant virulenta, ex glandulis prostatis, valde relaxatis, ob majorem lymphae, vel seri affluxum, non modo seminalis liquor, sed & serum mucidum, arenulis etiam refertum, interdum quoque per intervalla plane sanguis ex hiantibus nimium, aut ab acrimonia materiae effluentis arrosis, vasorum osculis, per urethram, citra urinae fluxum, emittatur. Probe etiam a sanguinis mictu dignoscere oportet, illum sanguinis fluxum, qui fit per membri virilis integumenta. Nos aliquot memoria tenemus exempla, ubi certis periodis in viris ex ipso pene fluxit sanguis per aliquot hebdomades purus, satis largiter, praecedente tensivo quodam in inguine ac femoribus dolore. Collegit etiam ejusmodi exempla Stalpart van der Wiel, Cent. I. Obs. LXXX. Sed tum sanguis non prodit urinae mixtus, sed stillat seorsim guttatim, ex ramo vasorum haemorrhoidalium exteriorum, qui ad pudenda excurrit. §. VII. Dein tenendum discrimen mictionis cruentae criticae & salutaris; a minus tali & morbosa.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
