# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 136

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/136

tissimum, per renes, dum videlicet singuis accumulatus & per arteriam mesaraicam inferiorem ad tunicas intestini recti adductus, ibi cum exitum non invenit, quasi regurgitat ad truncum arteriae magnae, sive potius majori copia ibi colligitur, & ad vasa renum arteriosa, quae & copia, & magnitudine, venas emulgentes superant, delatus, orificia eorum nimis distendendo & aperiendo, ad tubulos urinarios, qui cum arteriolarum finibus connexi sunt, ex his in papillarum oras, in pelvim, inde tandem ad uretheres & vesicam transit. Atque adeo in tali casu nec anastomosis, nec diaeresis, nec diapedesis, tantopere ab autoribus decantata; locum obtinent. Vesica tamen etiam excretioni sanguinis obnoxia est, quia valde difficilis est, ob perpendicularem & valde demissum ejus situm, sanguinis per venas ex ipsa regressus. Quo fit, ut sub haemorrhoidibus externis tumentibus, vel internis obstructis, in plethoricis praesertim, accumulatus & ibi stagnans sanguis, praeter naturam orificia vasorum capillarium ipsius vesicae, vel magis sphincteris, aperiat atque perrumpat. Maxime omnium fluxus haemorrhoidalis supprefsus, vel ex quacunque alia caussa cessans, caussam mictionis cruentae, maxime illius quae fit per renes, subministrat. Notatu dignum hanc in rem est exemplum, cujus meminit Hercules Saxonia lib. III. cap. IV. nobilem Batavum, fluxu haemorrhoidum suppresso laborantem, per quinque annos, ex intervallo, multum sanguinis sponte & subito ante urinam ex urethra emississe. Rolfinckius quoque Dissert. anatom. Lib. V. cap. 26. aliam historiam refert: Illustris vir, scribit, haemorrhoidali fluxui assuetus, eo suppresso, incidit in mictionem cruentam, multarum septimanarum spatio durantem, quae evanuis haemorrboidibus apparentibus, levi fluxu & parco satis, ita, ut vix anitergia tingeret. Neque minus Reiselius epistola LXIV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
