# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 137

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/137

casum memorabilem enarrat, de pastore quodam, ob haemorrhoidum a triennio suppressionem, magnam sanguinis crassi & sinceri, sine urinarum aquis, cum impetu promanantem & matulam replentem quantitatem, excernente, qui tamen per totam vitam nihil sanguinis e vena miseCum vero hic eundem paroxysmum, ter stato cirrat. cuitu, expertus fuisset, secesserunt tandem naturales & limpidae urinae. Postquam autem Medici consilio vino usus fuerat paulo largius, & diebus aliquot continuatis pilulis ex aloë, succo cichorii impraegnata & extracto trochiscorum alhandal, haemorrhoides ei fluxerunt & malum cessavit, §. XII. Vtut vero omnis motus corporis fortior in pletho- Metus deiu corporis forricis facile ad haemorrhagicas excretiones suscitandas ansam praebet; speciatim tamen ad mictionem eruentam nul- tior maximo equitatio. la ipsius species majorem vim habet equitatione. Possemus ejus exempla plura afferre, quae etiam passim apud auctores reperiunda. Sic Riverius Centur. II. obs 13. memorat de quinquagenario, qui quoties equitationi peregrinationis caussa sese commisit, urinas sanguinolentas reddidit. Hollerius quoque in Aphorism. 78. Sect. IV. Hippocrat. inquit: Sunt nonnulli, qui si durius equitent, aut sese exerceant immoderatius, ex calefactis renibus, sanguinem mejunt. Et paulo post: arbitramur, ait, sanguinolentam urinam & turbidam reddi ab hoc Reverendissimo Episcopo propter dilatationem factam tum in cavitatibus renum, tum in vasis utinariis, propter intensam caliditatem, a motu violento primo generatam, dum curru, salebroso itinere concuteretur, praecipue circa dorsi regionem: deinde succedente ingenti calore, dum cum veste pellicea sub sole ardente montem ascenderet. (Hossim. Syst. T.IV. P. II) deret. Ex his igitur omnibus tantus calor circa partes renum fuit excitatus, ut ob nimiam dilatationem, urina sanguinolenta excreta fuerit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
