# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 139

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/139

Id quod longe adhuc magis sit, quando in dispositione ad calculum, varii generis remedia, quae urinam & calculum pellunt, commendantur & applicantur, ut quidem communis & pessima est consuetudo, praesertim si calidiora fuerint, ex terebinthina, succino, vel junipero Fit etiam tali in casu, ut calculus in renalibus parata. tubulis incarceratus, arrosione & excoriatione dilacerando minima renum vascula, sive siphunculos, exulcerationem efficiat. Qua facta, pus cum sanguine per uretheres in vesicam instillat, & sic mictum valde dolorificum exeunte puris & sanguinis corrupti cum urina portione, producit. Id quod tamen etiam quandoque fieri potest, quanquam rarius, ab uretheris per calculum exulceratione. §. XIV. Mictionis quoque cruentae, copiosae & valde ancipitis species est, quando ex vesica, ab acriori praesertin ibi stagnante copioso sanguine, exulcerata, mucosa valde, ex parte purulenta & cruenta materia in ejusdem cavitatem descendit. Tum enim cum intenso ardore, intolerando dolore & difficultate urina redditur, simulque tremores & convulsivae artuum, cum frigore & tremore stipatae, motiones, sese jungunt. Vidimus id aliquoties in gonorrhoea desperata & inveterata laborantibus, acri simul & corrosiva materia e genitalibus profluente ac partes vicinas arrodente. Quae labes interna ubi adest, ac renum, vel vesicae substantia simul corrupta est, & purulenta ac putrida materia copiose secedit, urinae exeunt furfuraceae, & parvae carunculae, aut corpora, capillos, vel vermiculos aemulantia, in urina conspiciuntur, quae a vesica nequaquam possunt abscedere. Haec enim resolvi nequit in ejus, modi filamenta. Sed a contenta mucosa, vel in renibus, vel in vesica, materia, concrescunt in ejusmodi figuram & XV. consistentiam. Accedit aliud cruentae mictionis genus, a caussa videlicet externa, contusione, lapsu in terram, elevatione onerum & percussione productum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
