# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 140-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/140-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/140-2

Deinde utut quandoque topica egregie mulceant dolores & febrem mitiorem reddant, nihilominus non semper illud valet, etiam in eodem individuo, paucis: quo robustior in expellendo est natura majorque corporis adest vigor, major quoque motus internus, eo minus periculi inducunt externa decenter applicata; quae tamen, si vigor motuum cesset, si aetas senilis vel status cachechecticus supervenerit, plane sunt seponenda. Illud enim unice intendat Medicus necesse est, ut externis non sistat evaporationem materiae peccantis sed eam promoveat: verum quoniam magna prudentia in hac re opus efi, securius potius est abstinere ab omnibus externis & totum negotium curandi internis committere, partesque affectas in blando tepore servare. Dein etiam hoc observavimus, tophorum generationem, quae fit maxime in arthritide fixa, improvidae non raro externorum applicationi deberi, stupefacientibus praesertim & infrigidantibus. Meretur hic adduci B. WEDELIVS qui in tr. de medicament. facultat. scribit: Frequenti experientia edocti sumus, plus damni ipsos podagricos inde passos, imo plures ex artbritide vaga hoc modo sibi fixam accersivisse, plurimos vero tophos, quod usurpaverint unctuosa & pinguia emplastica. Hinc & ipse GALENVS method. medend. libr. IV. cap. 3. tophos in articulari morbo produci recte memorat ex humore glutinoso & crasso, quando is non paulatim digestus, sed violentis remediis totus simul exsiccatus est: & FERNELIVS cons. 12. geminari inde dolores observat. Caeterum non omnia topica, plane exterminanda esse in externis articulorum doloribus arbitramur; siquidem quando adfectos partium inveteratus cum torpore quodam & insensibilitate relicta, qualis in senili aetate saepissime evenit, tunc sedata prius interna sanguinis & humorum ebullitione, ad roborandos nervos, & invitandum spirituosi elastici fluidi influxum in imbecilles partes, nervina linimenta balsamica virtute nobilitata, expectationi & Medici & miseri aegrotantis eximie satisfaciunt. CAsVm III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
