# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 141

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/141

Prostant quidem observationes apud auctores, quod a vesicatoriis quae habent cantharides, externe applicatis, cruenta fuerit mictio exorta; interim nos fatemur candide, a nobis nunquam tale quid visum vel observatum esse, ut haud injuria hanc operationem in dubium vocare liceat, ac forsan longe ab alia caussa in morbo sub applicatione vesicatoriorum haec cruenta urina excreta fuisse possit. XVII. Omnis vero cruentus mictus est periculi non expers. Mictus cru? entus periEtenim licet etiam in principio salutaris, & criticus, a paculosus. lindrome facta ob mensium vel haemorrhoidum suppressionem, visus fuerit; tamen quia non modo facile revertitur & vires exhaurit, sed & si error accidit, vel in diaeta, aut si imprudenter stipticis tractatur, inflammatio ac corruptio facile ipsis renibus, vel vesicae induci potest, utique periculum alit. Incidit praeterea & hoc frequentissime, quod grumus quidam sanguinis ex renibus descendentis, in ea parte, ubi urether ductu obliquo inseritur vesicae, impactus, valde infestam & difficulter sanabilem inducat ischuriam. Quandoque etiam congrumatur in vesicae cavo sanguis, & sphincteri firmiter inhaerens, implacabilem cum urinae suppressione praebet dolorem, id quod etiam accidit, quando vasa sphincteris sanguinea, non secus ac haemorrhoides coecae, sanguine crasso admodum turgent. §. XIIX. Ex periculosissimis mictus sanguinolenti specie- Periculosistibus est, quae ex rene, vel vesica profundius laesa & ulcera mus cum puta ris mictu. [εῖ ta venit, & junctum habet cum acerbo dolore puris mictum. Interim tamen cavendum ne mucosum & glutinosum quod in urina subcruenta subinde conspicitur sedimentum, pro pure habeatur, quod supernatare magis solet. Sedimenti enim huius saepe tanta est copia, ut si a renum exulceratione esset, jam centies absumti ipsi fuissent Est potius mucositas, quae ex nimis relaxata glandulosa vesicae & urethrae tunica, aut ex prostatis laesis exstillat & urinae permiscetur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
