# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 142

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/142

CVRATIO. OErspectis sic paulo penitius variis excretionis per urinam cruentae caussis & sedibus, prudentis nunc est Medici, tum ad avertendas praeservative, tum ad tollendas in cura differentes has caussas judicium in propinandis convenientibus remediis paulo exactius adhibere. Igitur, quando ex nimia sanguinis redundantia oritur, vel metuendus est affectus, sanguinis missione nihil tutius & praestabilius est, hac tamen observata cautela, ut ipso in paroxysmo in partibus superioribus, brachio videlicet, sanguis detrahatur, & ejus mittendi copia ex virium & habitus corporis ratione aestimetur. Quodsi vero a consueto haemorrhoidum fluxu suppresso, insolita haec evacuatio ortum traxerit, ad praeservationem tutius est venam pedis aperire. Idem tenendum est, quando in colica spasmodica & vehementibus ventris torminibus, ut interdum sit, urina cruenta mingitur, ob sanguinem stagnantem & congestum circa intestinorum tunicas, exitumque per venas haemorrhoidales non invenientem. Quin potius, quia hic affectus per certas etiam periodos reverti solet, tempestiva venaesectione ut ipsi occurramus, eo magis est necessarium. . .

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
