Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 143
Unproofread scanNot analysed yet
Si a vehementi, cum, vel etiam sine plethora orDanda regastica sanguinis ebullitione &expansione, qualis subinde frigerantiae. a fortiori corporis, vel etiam animi commotione, vini &calidorum sanguinem nimis moventium remediorum abusu accidere solet, malum hoc ortum suum habet, praeter sanguinis per venam sectam subtractionem, nitrosis &intestinum elasticum motum sanguinis refrenantibus, sive refrigerantibus, nihil certius &praestabilius. Hoc nomine depuratum nitrum, vel artificiale, ex spiritu nitri &sale tartari confectum, cum terreis &absorbentibus mixtum, vel in forma pulveris, vel etiam potui inditum, plurimum commendamus. Cui pro vehiculo in hisce casibus serum lactis dulce, &acidulum, aqua decocta hordeacea, &sola aqua pura fontana, vel ad dimidiam partem cum Selteraaut Tónnsteinensi mixta, decoctum cornu cervi &na, scorzonerae, optime inserviunt, vel etiam cerevisiae tenuiores, quibus tincturae rosarum, florum bellidis, cum spiritu vitrioli, minime vero salis, cujus acrimonia volatilis pulmonibus &renibus infesta est, paratae, sunt sufficienti quantitate instillandae. III. Alvus serQuum alvi adstrictio, seu tardior faecum secessio, vanda aperplurimum ad ingenerandum, imo ad fovendum &sustenta. tandum hoc malum habeat momenti, partim quod oriundis inde flatibus &spasmis intestinorum aequalis sanguinis circulus &distributio impediatur, &ad unam, praesertim debiliorem partem, solito plus sanguis feratur, partim etiam, quod multae impurae, acres, biliosae ex prima regione particulae ad sanguinis &humorum massam adducantur; hinc, si quid aliud, ad illud avertendum ejusque recidivam praescindendam, certe alvi laxitas &subductio admodum proficua est ac necessaria.