# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 146-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE CLINICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/146-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/146-2

CAVTELAE CLINICAE. E venaesectione in qua praecipuum tam ad curationem Aquam praeservationem, si malum a criticis haemorrhagiis suppressis oritur repositum est momentum, haec adhuc tenenda: quod sangninis missio in principio sit instituenda largior. Sic enim non modo evacuantis, sed & divertentis remedii vicem gerit. Quando vero sanguinis mictus suas servat periodos, duabus vel tribus ante accessionem horis, vena pertundenda & prout corporis conditio fert sanguis emittendus. Hippocrates l. c. in mictione sanguinea ab ulcerato In vini patis. rene, vel vesica, vinum album, mellei coloris jucundissimum, probe temperatum, bibendum peritissime suadet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
