# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 146

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/146

Si, inquiens, urina prodit veluti a bubulis carnibus assatis succus, aegrotus pro temporis opportunitate serum & lac bibat; serum quidem ad purgationem, lactis autem potum faciat in tempore, per quinquaginta aut quadraginta dies; haec si feceris morbum in melius vertes. Lac quoque ovillum vel caprillum laudat Riverius Obs.XIII Centur. 17. nec non Gatinarias atque Forestus, qui hoc solo remedio sanguinis mictum saepe se curasse gloriatur, ita tamen, ut unicuique dosi, boli Armenae drachmam unam permiscuerit. Id quod etiam in graviori sanguinis mictu utique convenit, in leviori autem minus faciendum censet idem Riverius.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
