# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 147-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/147-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/147-2

Tandem Illustris hic vir quinquagesimo aetatis anno, febre acuta Berolini defunctus est, & dissecto corpore pancreas totum scirrhosum, & valde tumentes etiam glandulae mensenterii repertae fuerunt. Epicrisis. Hypochondriacos procedente aetate demum fieri podagricos experientia testatur, id quod ratione quoque demonstrari evidenter potest. Vterque videlicet affectus natura debiles & a parentibus iisdem morbis laborantibus genitos quam maxime infestat, atque primarium vitium potissimum in depravata alimentorum digestione, crudorum succorum abundantia, & excretionum quae sanguinis & humorum depurationi inserviunt defectu, confistit. Deinceps aliquot exemplis compertum habeo, in dissectis corporibus & hypochondriacorum & podagricorum, ubi ex superveniente alio morbo extincta fuerunt, inter alias viscerum corruptiones, pancreas scirrhosum maxime deprehensum fuisse, & ubi tale quid repertum fuit, ingentem semper acido ponticorum humorum prima in regione colluviem adfuisse, quae appetitus praeter naturam aucti, cardialgicae anxietatis, obstructionis alvinae, ructuum & vomitionum acidissimorum succorum vera causa exstitit. Quam inimicum vero acidum sit ad sanguinem delatum, dum temperatam ejus & gelatinosam crasin imo fluxilitatem destruit, praeternaturalem spissitudinem ingignit, excretionesque retardando, cacochymiae & viscidae & tartareae genitrix fit; is quam facile, qui fundamentis physico-mechanicis morborum generationem explicare novit, poterit penetrare. Ego itaque semper cum singulari fructu & hypochondriacis & nephriticis & podagricis, tum ad symptomatum mitiSucr. II. Car. XI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
