Latin
CASVS VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 148-3
Unproofread scanNot analysed yet
CASVS VII. Vir generosissimus, sexagenario maior, ob insignia merita in summa dignitate in hac provincia constitutus &Illustris regiminis consiliarius, tenerioris &sensibilioris quoad corpus &animum constitutionis, a parente qui fere per totam vitam fuit podagricus, &pedes tophis obsessos habuit, genitus, ante triginta fere annos pathemata hypochondriaca, rhevmatica, &podagrica expertus erat, quae procedente aetate magis ingravescebant, &utut moderata admodum diaeta &vitae ratione inculcata usus fuerit, singulis tamen annis vere &autumno ob podagram affligentem lecto decumbere, mox breviori temporis mox longiori intervallo, cogebatur.