# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 148-3

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/148-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/148-3

CASVS VII. Vir generosissimus, sexagenario maior, ob insignia merita in summa dignitate in hac provincia constitutus & Illustris regiminis consiliarius, tenerioris & sensibilioris quoad corpus & animum constitutionis, a parente qui fere per totam vitam fuit podagricus, & pedes tophis obsessos habuit, genitus, ante triginta fere annos pathemata hypochondriaca, rhevmatica, & podagrica expertus erat, quae procedente aetate magis ingravescebant, & utut moderata admodum diaeta & vitae ratione inculcata usus fuerit, singulis tamen annis vere & autumno ob podagram affligentem lecto decumbere, mox breviori temporis mox longiori intervallo, cogebatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
