# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 148

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE CLINICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/148

Nam quoties permultum itineris pedibus confecit, vel in curru per platearum pavimenta vectus est, quantumlibet tardo equorum gressu, toties mictum reddidit cum sanguine permistum, quoties vero per viam regiam lapidibus non stratam, licet perquam longissime, curru vectus est, tale quid ipsi accidit nunquam. De somno etiam peritissime refert, quod ipsi curae fuerit, ut lectum citius peteret, quo eo magis concoctio recte perficeretur sicut ex adverso nocturnae lucubrationes eam imminuant. Inter ea vero demum, quae in medicatione hujus mali vitanda, nihil certe esse potest infestius, quam si cruenta haec mictio, sive ex renibus, sive ex vesica fiat, sive critica, sive symptomatica sit, remediis adstringentibus, fluxum nimis impetuose sistentibus, ut communis fere & detestabilis medentium error est, excipiatur. Hoc enim facto, a grumis intra vasa retentis inflammationes fiunt, exulcerationes & putredines. Sicuti, enim haemoptysis iisdem his remediis tractata, quam facile in inflammationem & phthisin, vel pulmonum exulcerationem, ita etiam mictus cruentus in inflammationem, exulcerationem & putredinem abit. Nihilominus tamen, si excretio sangninea effusissima fuerit, cum summa virium jactura, mixmixturam, qua Syluius feliciter in cruento mictu usus est, ex aquae plantaginis unciis duabus, portulacae, cinnamomi, aceti destillati ana uncia una semis, coralliorum rubrorum praeparatorum, lapidum cancrorum, terrae sigillatae ana scrupulo uno, laudani liquidi granis tribus, sirupi coralliorum Quercetani, vel de symphito Fernelii, q. s.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
