# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 160

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/160

De haemorrhegia senibus bene appetentibus & lautius victitantibus familiaris esse solet, praesertim si a sanguinis missione, quae in florida senecture longe utilissima deprehenditur, prorsus Suasi itaque singulis mensibus venaeseabstineant. ctionem in brachio, parca tamen manu, ad uncias tres vel quatuor administrandam, & ut loco potus ordinarii decoctum ex radice chinae, scorzonerae, rasura cornu cervi, santalo rubro & aniso stellato biberet; subinde quoque pulverem ex lapidibus cancrorum rhabarbaro & saccharo assumeret, ab omnibus acribus & spirituosis abstineret, corpusque in quiete servaret. Quorum remediorum energia ita adjutus est ut generosus ejus gener, exactis aliquot septimanis rescripserit, illum immunem hoc malo fuisse redditum. Post duos vero annos, marasmo eum extinctum esse, mihi fuit relatum. Epicrisis. Binos, quoad omnes propemodum circumstantias, similes casus, olim in praxi mea observavi. Ante viginti annos generosus camerae consiliarius octuagenarius mihi aperuit, se ultra decem fere annos, urinam per intervalla. sanguineo colore tinctam grumis interdum prodeuntibus ex ipsa urethra reddidisse, citra ullum tamen incommodum sive sanitatis offensam. Nullam potuit mali hujus causam assignare nisi quod per multos annos, vinum quod in vinea sua rubrum, sive Rosacer fuit natum, in frequentissimo & quotidiano fere usu habuerit. Monui ut abstineret ab hoc, sed respuebat hoc consilium, eo quod jam per viginti annos, hoc vino fuerit usus. Secuta vero postea est crebrior cruoris mictio, quam lenta excepit febris cum marasmo. Ante aliquot lustra in femina septuaginta & aliquot annorum vegetae etiam constitutionis similem urinae colorem observavi per certa tamen intervalla apparentem. Colotem urinae bruno nigricantem in senili aetate quam maxime familiarem cruditatibus acidis, sanguini permixtis, dum facile omnia alimenta in eorum ventriculo coacescunt, tribuendum esse existimo, quae humorum acida acrimonia plurimorum senilium morborum matrix ad vasorum sanguineorum in renibus reseranda orificia etiam multum conferre videtur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
