Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 162
Unproofread scanNot analysed yet
que intra quatuor horas repetita; lhabuit inde octo sedes, quibus copiosa materia stercorea rejecta &simul tanta urinae profluxit copia ut aliquot repleverit matulas, quae vero primum prodiit instar loturae carnium erat. Horum remediorum efficacia ex orei pene faucibus ereptus miser, qui postea adhibitis idoneis stomachicis, roborantibus, bono vitae regimine accedente, pristinam valetudinem recuperavit. Epicrisis. Extra dubium est a sanguinis grumis obstructum fuisse introitum ureth eris in vesicam qui transversim fit per ejus membranas; id vero mirum est, per alterum vacuum, urinam in vesicam non descendisse, quod a spasu odica vesicae constrictione factum credebile est, quia etiam vicinum intestinum rectum per consensum arctissime fuit occlusum. Perquam notabilis etiam est singularis effectus decocti mannati in hoc casu, quod una cum clysteribus &cataplasmatibus emollientibus; spasmo harum partium relaxato, urinae liberum iter &fluxum conciliaverit. Neque semel sed iterum a nobis observatum est, quae alvum blanda virtute solvendi valent, in morbis vesicae commodum etiam praestare solatium. (am 2 *4 ἐ γ ε 2 ε Θ Eης CAP. VII. J. p