# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 164

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/164

§. III. Pars igitur primario affecta est cerebrum, quod ad concipiendam sanguinis stagnationem & inde oriundam haemorrhagiam admodum dispositum. Etenim insignis sanguinis quantitas, & minimum teste Malpighio, tertia pars, illius qui ex ventriculo cordis sinistro in universum corpus eiicitur, eo per quatuor capaces satis arterias adducitur. Dein arteriosa haec sanguinem advehentia vasa tortuosum admodum ubique, & maxime in pia matre, servant tractum. Tum, quod maximum, ipsae hae arteriae, postquam subierunt cranium, deposita exteriori tendinea, potissimo motus systaltici instrumento, tunica, tenuiores longe sunt, quam in reliquo corpore, & quasi venas referunt. Ne dicam, adeo demum gracilescere haec vasa, ut sanguinis per ipsarum angustias in venulas socias transitus, sensus plane subterfugiat. Quae omnia faciunt utique, ut sanguis heic tardius circumeat, facile etiam subsistat, aditu in venas expedito facile intercludatur, novique accessu cumulatus continuo, alveos canalium admodum dilatet & ad consequutura plura mala ansam praebeat. Inprimis praesente jam ejusmodi dispositione, facilis postea in rupturam & effluxum est transitus, tum videlicet, ubi accesserint causae, quae sanguinem majori copia & cum impetu ad caput congerunt, ejusdem in ipso stagnationem invitant ac liberum per venas recursum valide sufftaminant. Sic enim demum sit, ut vasa non modo cruore turgeant, sed & ab appulso jugiter novo nimium farcta, dehiscant, rumpantur & sanguinem effundant. Id quod maxime in piae meningis nec, non corticalis cerebri substantia vasculis, aeque ac iis, quae choroideos plexus constituunt, contingere, cadaverum sectione constat. Functiones Per effusum in cerebro cruorem non modo subti animales & lissimi liquidi, quod motum robur & sensum praestat partivitales inde bus, secretio & distributio per nervos impeditur sed & tolaeduntur & tus circularis sanguinis per cerebrum motus turbatur & intandem extercipitur ubi animales aeque ac vitales functiones elantinguuntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
