# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 165

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/165

Quae omnia guescunt & tandem penitus extinguuntur. sic omnino contingere, testatum faciunt pathemata illa truculenta, quibus haec haemorrhagia stipatur, & e quibus, ceu dignosticis signis, etiam cognoscenda. Nimirum qui eam incurrunt in terram concidunt subito, omni mentis vi ac cogitatione, sensu quoque ac motu privantur omni, cuncta membra sunt languida & flaccida, lingua obmutescit, palpebrae suspensae & os hians comparent, deglutitio sublata, & alvus, & vesica, retinenda excrementa, haud raro sponte dimittunt. Atque haec omnia laesam cerebri functionem & elanguescens inde musculorum robur produnt luculenter. HaemorrhaDifficili autem & intercepto sanguinis per capitis integia cerebri riora commeatui tribuenda reliqua quae observantur phoeeffectus atnomena. Quod scilicet genae rubicundo admodum & floque symptorido colore suffundantur, facies tumeat, vasa per faciem mata. & maxime tempora discurrentia, turgeant, rupta in ore, naribus ac auribus sanguinem interdum, maxime post mortem, fundant, quin accedente putredine, caput in miram distendatur magnitudinem; quod a sanguinis per carotides internas aditu denegato, & eapropter in externas facto impetu, merito derivandum. Quod oculi distendantur, promineant, rigidi & quasi vitrei compareant ac lacrimas uberius fundant; id lymphae a sanguine stagnante copiosius secedente in acceptis ferendum. Quod cor valide pulset, arteriarum quoque pulsus in principio magnus postea languidus 186 Secr. I. Car. VII. De haemorrhagia cerebri. dus ac rarus sit. Quod spiritus sit difficilis cum stertore & rhoncho, id sanguinis pulmones obruentis moli, eorundemque eapropter intercepto aequali reciproco motui, aërem rite nec expellenti, nec admittenti imputandum. Quod demum vomitus & convulsiones cum dentium stridore variae accedant, non aliunde, quam a sanguine in durae matris vasis haerente eandemque ad spasimum solicitante, deducendum. §. VII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
