# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 166

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/166

Iam sicuti omnis omnino haemorrhagia supponit ac praeviam habet, sanguinis, in illa ubi succedit parte, nimiam ad rupturam usque congestionem; ita quod eadem in hac, quae in cerebro fit effusione, praesto sit, est utique certum. Evincunt enim id omnes, quae morbum hunc antecedunt ac praenunciant passiones, quas inter praecipuae, capitis cum vertigine temulentia, ejusdemque praecipue in occipite, dolor pressorius & gravativus, formicationis sensus in artubus, visus modo per caligines, modo coruscationes, turbatio, oculorum humiditas & intumescentia, aurium susurrus atque tinnitus, memoriae & ingenii aliqualis hebetudo, somnus profundus, incubo & insomniis stipatus, venarum jugularium turgescentia ac faciei praeter consuetudinem rubore suffusio. §. IIX. Quemadmodum porro ad inducendam sanguinis in certa parte congestionem, praeter ejusdem abundantiam, tum ipsius validior per spasmum in aliis partibus eo suscitatus appulsus, tum etiam partis congestionem admittens quaedam debilitas, concurrunt; ita, quin eadem haec ad gignendam eam, quae in cerebri vasis colligitur congestionem, conferant, neutiquam dubitandum. Huc enim redit omnis vis & efficacia illarum causarum, quas ad ingignendum hunc morbum, ceu antecedentes & procatarcticas conferre, ratio docet, experientia confirmat. IX. Plet horici Vt de sanguinis plenitudine primum dicamus, promaxime & pter eam omnino accidit, quod haemorrhagia haec frequenubi sunguitissime incidat in aetatem virilem, & juxta Hippocratis aph.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
