# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 168

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/168

Testatur quoque antecedens extremorum refrigeratio, nec non ille, quem quidam in artubus sentiunt, formicationis sensus. Atque etiam hanc ob causam fieri censendum est, quod experientia teste, hanc haemorrhagiam saepe incurrant, qui spasmis, in abdomine maxime, aliquamdiu fuerunt detenti, qui scilicet colicis passionibus, praesertim spasmodicis, hypochondriaco malo, doloribus ex calculo vesicae item cystidis felleae nec non diuturna alvi strictura laborarunt. Ex quo jam ulterius concludendum, omnia quae spasmum inducere apta, in numerum causarum hujus mali esse referenda. Conspicuus hoc nomine maxime est animi affectuum effectus, irae inprimis ac terroris, quae proxime in nervosas partes agunt, easdemque in anomalos spasticos motus adducendo, inaequalem quoque faciunt sanguinis circuitum, atque malum hoc saepius accersunt; uti inter alios Hildanus, Schenckius ac Forestus fidem faciunt. Idem efficere valet venereum oestrum, quo motuum aequilibrio sublato, adeo in quibusdam exagitatum fuisse sanguinem, ut ipso in actu occubuerint attoniti, ex Henrici ab Heer Observ. XIIX. Bortholiio & nostra de morbis ex intempestiva venere oriundis, dissertatione, constat uberius. Neque tantum impensior animi, verum etiam corporis commotio, ad sanguinem versus caput urgendum multum facit. Nos inter alia novimus a mica panis asperae arteriae illapsa, vehementissimam concitatam fuisse tussim, quam excepit haemorrhagia in cerebro, lethali cum eventu. §. XII. §. XII. Magna quoque ad inducendum hoc malum vis est Excretiones materiae illi acri, corruptae & veneni tantum non natuquae in partibùs exterram habenti, quae a succorum vitalium connubio, salutari nis fiunt readmodum consilio segregata, ad corporis ambitum protropulsae saepellitur, quando, vel sponte iterum recedit, aut per injupius causam rias externas repellitur; quippe quae nervosis internis mempraebent hubranis illapsa, spasticas atroces suscitat stricturas, per quas ius diri affesanguis utique etiam agitur cum impetu ad caput ibidemctus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
