# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 17

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/17

CVRATIO. SI enorme sanguinis profluvium praesens est & periculum minatur & nimium destruit vires utique auxilio Medici opus est. Versantur autem medendi rationes potissimum in eo, ut perspectis genuinis causis, ea opponamus, quae illis tollendis sufficere possunt. Quando itaque nimia humorum & sanguinis redundantia atque expansiva ejus vis & turgescentia liberiorem & aequalem per minima vasa transitum impediens, immodicam talem fluxionem causatur, quod praesertim fit in corpore juvenili, verno tempore & a motu corporis paullo fortiori, vel etiam ab ingestis spirituosis sanguinem exagitantibus, praeter venaesectionem, quae etiam simul divernitrofa ut motum sanguinis a capite, nitrosa omnibus aliis, ad nimium orgasmum compescendum & relaxandas etiam spasticas partium stricturas, palmam praeripiunt. Olim jam ipse Paracelsus, nec non Hildanus, hoc sale purificato tantum, in omnibus haemorrhagiis cum fructu usi sunt. Et Riverius in praxi & observationibus suis, hujus remedii efficaciam in sistendis fluxibus sanguineis non satis dilaudare & acida. potest. Similis tamen effectus, utut paullo inferioris, sunt ipsa acida, tam temperatiora ex vegetabilium familia, ut citri succus, berberum, aqua & succus acetosellae, quam potentiora ex mineralibus, ut phlegma, seu spiritus vitrioli dilutus, vel tinctura rosarum & florum bellidis, cum aqua acetosellae & spiritu vitrioli praeparata, & cum aquae fontanae potu, cujus etiam magna vis est, intestinam illam sanguinis elasticam vim componendi, propinata. III. Quia vero in effrenibus ejusmodi & periculosis san- Spasticae stricturae sistenguinis profluviis spastica quaedam nervosarum partium stridae anodynis. ctura plerumque subest, quam presso, ut dicunt pede, inaequalis fluidorum sequitur progressus, praeter jam laudata nitrosa, ad blanda anodyna subinde est confugiendum, quorum in numero papaveracea, ut aqua, vel etiam extractum, aut sirupus papaveris rhoeados, sirupus papaveris albi, emulsiones quae semina quatuor frigida & semen papaveris albi habent, & ex aquis florum acaciae, sambuci, tiliae, ulmariae, chamomillae vulgaris, primulae veris confectae sunt. Persistente vero pertinacius validiore solidorum impetu, descendendum ad efficaciora, & aliquot grana massae pilularum de cynoglossa offerenda. Camphora quoque, propter sulphureas quas copiose spargit exhalationes, sedativum praestat effectum, praesertim si cum nitro, antimonio diaphoretico, parcior & refractior ejus dosis permixta (Hossm. Syst. TIV. PII.) fuerit. Stcr, I. Cig. I. De haemorrhagia narium. fuerit. Qualis pulvis insignem inprimis locum invenit, si exanthematica quaedam materia, ut saepius evenit, ejusmodi sanguinis profusionis causa fuerit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
