Latin
THESES THERAPEVTICAE CVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 174
Unproofread scanNot analysed yet
Cui sententiae calculum adjecerunt Germani quidam Medici, inter quos etiam Loevo ab Erlsfeld in Medic. pract. Nec improbandum videtur consilium, ac dolendum modo, nostris in oris, ob Chirurgorum ineptitudinem ac remedii novitatem, Plurimi venaesectioillud adhibere non esse integrum. nem suadent; sed quo in loco secanda sit vena, iterum in diversum abeunt. Alii venas in brachio, alii in fronte, naribus, nec non sub lingua incidere jubent. Morgagni venarum occipitalium incisionem eximie collaudat Advers. anat. VI p. 108. quia hae venae intra cranium cum utroque laterali sinu communicant, eaque propter instituta ipsarum sectione, sanguis, quem in sinus convecturae erant, avertitur, atque hinc reliqui sanguinis, qui per eosdem sinus progreditur, copia minuitur aliquantum, motus autem non sine emolumento augetur. Quia vero harum venarum trunci profundius siti &nonnunquam in plures minoresque ramos divisi reperiuntur, cucurbitulas &crebras altasque incisiones anteferendas putat. Quo quidem modo jam Zacutus Lusitanus Med. Princ. hist. lib. I. hist. XXXIII. bis apoplecticos se sanasse refert. Ab exercitatissimis tamen &numero plurimis Medicis Severino, Lancisio, Freindio, a nobis in Medic. ration. system. tom. III. p. 608. venarum jugularium incisio laudatur, quia cerebro valde vicina &quam optime spatium libertatemque fluendi facit sanguini cerebro impacto ibique copiosius congesto. In sanguinis missione tenenda haec. Instituatur Cautelae sirquam potest fieri cito, priusquam ad atoniam usque dilaca sanguis missionem tetatae arteriolae &a sanguine effuso cerebrum inundatum. nendae. Foramen infligatur satis amplum, ut sanguis citatiori &liberaliori flumine efferatur, quia lentus effluxus juvat nihil. Adornetur in loco parti affectae proximo, brachio scilicet vel jugularibus.