Latin
THESES THERAPEVTICAE CVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 176
Unproofread scanNot analysed yet
iterum elabantur, &quidem ministerio syringae, quo eo altius penetrent ac pervadant. VI. Quae vero nervosas robore exutas partes roborant &ad motum exstimulant eoque humoris subsistentis discussionem promovent, exterius partim, partim interius admovenda. Exterius praestans virtus volatilium urinosorum, mixtorum cum cephalicis; inter quae palmam fert in liquida forma salis ammoniaci cum calce viva paratus spiritus, rutae &majoranae, vel lavendulae oleo impraegnatus in sicca forma sal volatile salis ammoniaci siccum, iisdem oleis irroratum. Quae vel naribus ad odorem admota, vel pluma ad interiora narium admissa, vel etiam per calamum scriptorium insufflata, excitant efficaciter. Eundem in finem locis exquisitioris sensus, maximeque pedum plantis, admoveri solent ea, quae doloris quendam sensum ibi excitant, sicque universum nervosarum partium systema ad contractionem sollicitant. Quo nomine notae sunt frictiones asperiores cum pannis aut excutia institutae, nec non urticationes; nota quoque vesicatoria ipsaque cauteria actualia, quorum novum &a Lancisio approbatum adhibendi modum, evulgavit Dominicus Mistichelli in tractatu Itala lingua de apoplexia edito. VII. Interius autem si deglutiendi facultas superest, aut reddita, neutiquam danda spirituosa, aut volatilia; quippe quae sanguinem, jam tum aestuantem, magis commovent ac rarefaciunt, eaque propter a Pitkarnio de circul. sangu. merito rejiciuntur. Sed propinanda ea, quae analepticam, excitantem &simul discutientem virtutem possident; inter quae spectata virtus diaphoreticorum fixorum, cum cinnabari, succino &nitro, quae in pulveris forma cum aquis congruis, vel melius adhuc in potionem redacta porrigi possunt.