Latin
DOLORIBVS ETSPASMIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 187
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT I. DOLORECHALICO. THESES PATHOLOGICAE. Definitio. Olor cephalicus est valde molesta in membranis capitis nervosis a variis causis distractis suscitata sensatio, quae pro differenti gradu &loco varia &gravia saepius post se trahit symptomata. II. Dolor diversa in capite occupat loca, cujus rei Sedes dolorum. nulla alia subest ratio, quam quod diversis intra &extra cranium nervosis membranis illud instructum sit. Extra cranium occurrit tenuis sed satis valida &exquisitae sensationis membrana, quae immediate id cingit, &a carotide externa plures accipit in anteriori, media &posteriori parte arteriolas; ramulos vero nervorum e vertebris colli &pari septimo cerebri. Cohaeret autem pericranipericraun cum musculis cranio vicinis ac per suturas cum durae nio. matris exteriori lamina: in qua membrana frequentiorem certe doloris cephalici sedem reponimus; quod inter alia, idonea ad leniendum gravem dolorem externe applicata remedia, sub forma emplastri vel epithematis, item ex fonte chirurgico, scarrificationes, setacea, cauteria inusta &ve& vesicatoria, clare satis atque perspicue demonstrant.