# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 190

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, DOLORIBVS ETSPASMIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/190

ita rem perbelle exprimit: sunguinis, inquit, transitus in capite magna angustia coarctatur, cujus abundantia ac conclusio dolorem excitat. Sanguis enim ipsa natura calidus existens, vi coactus, per angustam viam transire celerrime non potest, cum multa impedimento sint obstacula & oppilationes; quapropter etiam pulsus circa tempera. Qui sane locus, Hippocrati non penitus incognitum fuisse sanguinis progressivum motum ex arteriis in venas, satis abundeque declarat: obstacula enim quae liberiorem transitum denegant vocat oppilationes, quae in vasis revehentibus, quia carent impulsu, unde tardior & lentior motus, consistunt. Id quod etiam dissectiones ex gravi cephalaea mortuorum confirmare videntur: nam teste BONETO, WEPFERO, PECHLINO aliisque, sinus cerebri, jugulares etiam internae & externae venae, sanguine mucoso crasso, imo pseudopolypis subinde infarctae fuerunt repertae: quod etiam nos in malo epileptico demortuis aliquoties observavimus. Si enim maior sanguinis copia ad caput fertur, quam ipsae venae eadem celeritate reducere possunt, vasa arteriosa, & inter haec maxime minima & capillaria, a congesto sanguine valde distenduntur & ipsae membranae insigniter tenduntur; qua ratione tristis illa sensatio excitatur. §. VIII. Vill. Pro conditi Notandum vero hoc loco est, quod pro conditioone sanguine, intemperie vel vitio sanguinis, si vel nimia copia pecnis variae cat, vel nimis spissus & glutinosus, vel sero valde acri re doloris spefertus est, alia etiam atque alia inde doloris species enas cies enascuncatur. Nam quando is impetuose & nimia copia in memtur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
