# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 192

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, DOLORIBVS ETSPASMIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/192

Ejusdem generis esse solet is dolor, qui a materia salino-causticae indolis ad habitum corporis propulsa & postea retrocedente nascitur; uti id in arthritide, podagra, scabie, erysipelate capitis, gutta rosacea laborantibus, saepius in praxi observavimus. In variolis & morbillis, antequam peccans materia, naturae robore ad extimam cutem propellitur, vel quod pejus si repellitur, atrox saepe cum febre aut delirio, vel in infantibus cum epilepsia, dolor caput torquet; quo casu, ubi materia exigua caustica dolorem efficit, praeternaturalis & vehemens membranarum potius strictura, quam earundem distensio, quae a copia seri & sanguinis magis sit, locum habet. Saepius in capite dolor est acutissimus, fere intolerabilis, fixus & diutius affligens, qualis totius corporis & animi vires pessundat, somnum tollit, concoctionem impedit, nauseam & ciborum fastidium parit, & alios saepe gravissimos capitis & nervorum morbos, ut sunt: vertigo, oculorum caligo, & suffusio, coecitas, aurium tinnitus, convulsio, epilepsia, post se trahit, atque etiam reliquas nervosas corporis partes in consensum trahendo, vomitum, alvi stricturam, extremorum refrigerationem faciemque moribundo similem efficit. Id quod a veteribus quoque animadversum videmus. CELSVS enim lib. IV. cap. e. scribit: cephalaeae notae sunt: horror validus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, vocis suppressio, corporis refrigeratio, animae defectio, §. XII. Ad genesin doloris cephalici quod attinet consideratione etiam digna est nativa vel a parentibus tracta nervosarum capitis partium imbecillitas: pars enim quo debilior, id est vi tonica & elastica sua naturali valde privata, eo facilius & promptius humorem alienum admittit, recipit ac retinet, atque inde stagnatio, partiumque nervosarum afflictio contingit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
