# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 195

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, INDICATIONES CVRATORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/195

INDICATIONES CVRATORIAE. Quod attinet ad curationem hujus mali, cum variae Indicationee ejus sint causae, probe eae debent discerni, quia eisdem requatuor. movendis, omnis medendi ratio superstructa esse debet; in genere tamen omnes scopi hunc morbum curandi, sequentibus absolvuntur indicationibus. Primo sanguis & humores impetuose ad caput congesti si fuerint, partim ad loca ignobiliora derivandi, partim idoneis remediis discutiendi sunt. Secundo stricturae membranarum capitis spasticae, quarum causa plerumque est acris caustica matetia relaxandae sunt, ut liberius fluida, quorum cursus per has impeditus fuit, nunc progredi possint. Tertio causa materialis vitiosa, peccans intemperie, temperanda & per convenientia emunctoria placide subducenda. Tandem ad avertendas recidivas capiti & toti nervorum systemati idoneis remediis praesertim accurato diaetae & vitae regimine robur conciliandum. II. Si causa doloris est nimius ex inferioribus locis ad Quando V. S. caput per spasmos appulsus & irruens sanguis, non facile conferat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
