# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 200

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, INDICATIONES CVRATORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/200

Hemicrania & praesertim periodica, causam latentem utplurimum prima in regione habet, quando ventriculus cum annexo duodeno, vitiosa humorum colluvie refertus est, quam lenioribus tunc emeticis evacuare proficit: alvum quoque ducere & per inferiora sordes expurgare, noxiumque humorem a capite derivare interdum valde est necessarium; id quod optime, per pilulas polychrestas balsamicas, fieri potest. Postea elixiria stomachica, tonum ventriculi & intestinorum roborantia, sunt subSi vero ab inordinato mensium vel haemorjungenda. rhoidum fluxu, causa doloris nascitur, remediis quae salutares excretiones in justum & convenientem ordinem redigunt, prudenter est utendum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
