Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 204
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe in hac re non est de nihilo, eximium nostri HIPPOCRATIS monitum, qui libr. de ratione victus in morb. acutis, sic scribit: Animadvertere oportet in iis quibus caput, vel ob exercitationes vel cursus, vel iter, venationem, vel alium quendam intempestivum laborem dolet; horum quidem nullos purgaveris. Vult enim praeclarus Senex, ubi ex calore vel sanguinis fervore o boriatur dolor, purgantibus uti nos non debere. IX. Saepe fit, ut melancholiae hypochondriacae cephalaea conjungatur cum digestione depravata, macie corporis, timore &vultus colore vitiato: quo in casu venarum sectio, balnea aquae dulcis conveniens motus corporis, aquarum medicarum prudens usus, iuscula medicata praesertim quae fiunt cum succo cichorei, serum lactis caprini chalybeatum nec non cichoreatum ceteris omnibus palmam facile dubiam reddunt.