# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 204

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/204

Et certe in hac re non est de nihilo, eximium nostri HIPPOCRATIS monitum, qui libr. de ratione victus in morb. acutis, sic scribit: Animadvertere oportet in iis quibus caput, vel ob exercitationes vel cursus, vel iter, venationem, vel alium quendam intempestivum laborem dolet; horum quidem nullos purgaveris. Vult enim praeclarus Senex, ubi ex calore vel sanguinis fervore o boriatur dolor, purgantibus uti nos non debere. IX. Saepe fit, ut melancholiae hypochondriacae cephalaea conjungatur cum digestione depravata, macie corporis, timore & vultus colore vitiato: quo in casu venarum sectio, balnea aquae dulcis conveniens motus corporis, aquarum medicarum prudens usus, iuscula medicata praesertim quae fiunt cum succo cichorei, serum lactis caprini chalybeatum nec non cichoreatum ceteris omnibus palmam facile dubiam reddunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
