Latin
METHODVS PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 206
Unproofread scanNot analysed yet
Pro potu ordinario loco cerevisiae, decoctum ordinavi ex speciebus temperatis. Deinceps balsamo nostro liquido vitali saepe inunctae, ubi dolor nimis urgebat, nares, nucha, tempora. Quorum remediorum ope insigne levamen aeger expertus est. OEfuctis3 Dici vix potest, quam inimicum nervosis capitis partibus sit vinum sulphuratum. Et sicut vinum praesertim potens &generosum, inque specie vina dulcia ad capitis morbos: ita multo magis quodvis infesto sulphuris vapore refertum vel adulteratum omne disponit. Sulphuris enim particulae dum altius sese insinuant membranarum poris in stricturas eas adigunt. Vinum vero rarefaciendo sanguinem nimiam fibrarum nervosarum &vasorum efficit expansionem &distractionem: unde dolor oritur. Quod si vero semel &iterum solidis nervosis partibus inducta fuerit ingens infirmitas &earum vis motrix elastica naturalis laesa, affectiones quae inde prodeunt praeternaturales, ex facili causa, in iisdem partibus recurrunt, Deinceps observari quoque velim in nulla corporis parte nervosas &sensu praeditas membranas facilius laedi quam in capite, eo quod liberiori aëris aëris accessui sunt expositae.