# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 211

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/211

Originem primam vero dedit nimia studiorum cum profundis mentis meditationibus intemperies, juncta cum lucubrationibus: quae quantam vim, ventriculum & intestina infirmandi & totum corpus morbidum reddendi habeant, experientia satis apertum ac manifestum est. In tali statu morbi particularia ut ita loquar remedia seu symptomatibus dicata nihil proficiunt, sed, si salus & sanitas speranda est, non ab aliis nisi ab iis quae vitiis fluidorum & solidorum amovendis sufficiunt, cujus generis sunt fontes medicati calidi vel frigidi cum regimine diaeteuco usurpati, peti debent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
