# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 219

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/219

& antimonii crudi unciae, salis gemmae & salis tartari cuiusque drachmam adieci, & cum mensuris quinque aquae simplicis purae decoctio facta est in vesica Decenti stanno obducta, cui alembicus imponebatur. sic admoto igne, cum propemodum dimidia pars destillata esset liquoris forti odore nares ferientis, destiti ab ulteriori coctione & destillatum affudi residuo in vesica; facta filtratione, quod filtrum subiit servavi pro usu, eo quo sequitur modo. Dimidia eius pars cum aequali portione decocti scorzonerae & passularum miscebatur pro potu ordinario; quod remanebat in duas partes divisum fuit, quarum una mane, altera hora quinta pomeridiana calide fuit hausta, sudorem cum debito regimine in lecto expectando. Interpolatus quoque huic decocto interdum fuit usus tincturae antimonii acris cum spiritus tartari & liquoris nostri anodyni mineralis tertia parte permixti. Qua cura per integras sex septimanas usus est. Sed testium dolorifico tumori simul duxi per idonea resolventia & discutientia topica prospiciendum; inter quae emplastrum diachylon emplastro Vigonis cum mercurio permixtum, decima parte florum sulphuris, nec non bals. sulphuris antimoniati notabili portione adjecta, cataplasmate superimposito, quod ex radice enulae, altheae, iridis nostratis, cucumere asinino, floribus sambuci, semine cymini, carvi, cum aqua florum sambuci & vino coctis constabat, laudabile levamentum attulerunt, tumore ad gradimidium & ultra discusso. Quibus remediis per DEl tiam SECT. H. CAP. I. De dolore cephalico.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
