# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 221

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/221

cutis meatus tum per renes insigniter educat. Illud enim notatu dignum est, quod cachecticis gravativi dolores noctu maxime infestantes & per longum tempus durantes admodum sint familiares, atque aegritudines quae ex vitiata & impura lympha proveniunt utplurimum insequi soleant; unde cum WILLISIO loco citato p. 202. non semel annotavimus, plures post variolas, morbillos, imo purpuram, cephalalgiae quotidianae fuisse obnoxios, ubi & sanguinem depurantia quae seri vitiosi copiam per renes efficaciter educunt, optimam locant operam: nam serum in cachecticis corporibus in cerebri sinuositatibus imo ventriculis stagnans, dolorem illum ponderis instar gravem excitare valde est credibile.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
