Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 223
Unproofread scanNot analysed yet
minante, vel valida constrictione, sive spastica strictura supra modum afficiantur: ita etiam observamus, cardialgiam aliam esse flatulentam, aliam spasmodicam, adeo ut in illa, ab incarceratis flatibus, totus stomachus violenter distendatur atque distrahatur; in hac vero in arctius potius spatium crispetur, coarctetur atque contrahatur. Signa flatuNon parum quoque refert discrimina &signa noslenta se, quibus cardialgia flatulenta a spasmodica distinguitur: in illa major spirandi juncta est difficultas atque angustia, eo, quod ventriculus inflatus, liberum diaphragmatis descensum, qualis ad faciliorem spiritum trahendum summe necessarius est, intercipiat: dein tumor frequentius ad sensum sat manifestus, instar ovi in scrobiculo cordis ad dextrum latus inclinans, observetur, dum pylorus inflato ventriculo semper attollitur: praeter haec ructuum adsit frequentia, quibus ex ore prodeuntibus, dolor nonnihil levari incipit: denique post cibum, praesertim qui inflat, assumtum, dolor ordinario ingravescere soleat. Vbi vero Spasmodicaepertinaciori spasmo tota ventriculi substantia affligitur; tunc major circa praecordia anxietas, major virium defectio, corporis jactatio atque extremorum frigus percipitur. ex causa veSi ad veneni naturam accedens humor causa est, nenata enalonge vehementiora &quae plurimum habent periculi ta. juncta sunt symptomata.