# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 223

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/223

minante, vel valida constrictione, sive spastica strictura supra modum afficiantur: ita etiam observamus, cardialgiam aliam esse flatulentam, aliam spasmodicam, adeo ut in illa, ab incarceratis flatibus, totus stomachus violenter distendatur atque distrahatur; in hac vero in arctius potius spatium crispetur, coarctetur atque contrahatur. Signa flatuNon parum quoque refert discrimina & signa noslenta se, quibus cardialgia flatulenta a spasmodica distinguitur: in illa major spirandi juncta est difficultas atque angustia, eo, quod ventriculus inflatus, liberum diaphragmatis descensum, qualis ad faciliorem spiritum trahendum summe necessarius est, intercipiat: dein tumor frequentius ad sensum sat manifestus, instar ovi in scrobiculo cordis ad dextrum latus inclinans, observetur, dum pylorus inflato ventriculo semper attollitur: praeter haec ructuum adsit frequentia, quibus ex ore prodeuntibus, dolor nonnihil levari incipit: denique post cibum, praesertim qui inflat, assumtum, dolor ordinario ingravescere soleat. Vbi vero Spasmodicaepertinaciori spasmo tota ventriculi substantia affligitur; tunc major circa praecordia anxietas, major virium defectio, corporis jactatio atque extremorum frigus percipitur. ex causa veSi ad veneni naturam accedens humor causa est, nenata enalonge vehementiora & quae plurimum habent periculi ta. juncta sunt symptomata.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
