# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 224

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/224

Ita subinde in capite dolor, vertigo, scotomia, agrypnia, mentis interdum emotio & convulsiol: in cavitate thoracis, pectoris oppressio, cordis tremor & syncope, pulsus exiguus, debilis, interdum durus & inaequalis, intermittens quoque: in abdomine, ventris tormina, alvi constipatio, urinae suppressio: in partibus externis, refrigeratio, tremor, horror, sudor frigidus, facies livida, contracta, foedi & flavescentis coloris in conspectum prodeunt. VII. Tam atrocia in universo corpore, a ventriculo male affecto, suboriri posse pathemata, is non mirabitur qui ex anatomicis didicit, par nervorum octavum, quod ad praecipuas nervosas corporis partes internas fertur, & iis vigorem, robur, motum & sensum largitur, valde notabiles & insignes duos ramos ad ventriculi sinistrum orificium spargere: atque internos per arcum minorem ad pylorum; externos vero ad fundum ventriculi ferri: & hinc quam haec nobilis pars cum systemate consensionis, nervosarum partium alit, ratio ducitur quam aptissime. Neque enim ulla alia, in universo corpore pars est, quae similem cum praestantioribus ejusdem partibus alat habeatque consensionem ac mutuam communicationem, praeter stomachum; uti id fusias in Medicinae ration. System. Tom. III. Seck. I.c. V. a nobis est expositum. Inter alia hujus rei luculenta testimonia, observationes hinc inde in Medicorum, qui casus ad Medicinam Forensem spectantes ediderunt scriptis, repertae id exhibent: quibus constat, a forti percussione cum manu vel instrumento duro circa cordis scrobiculum facta, gravissima protinus symptomata, ut quis statim in terram gelidus concidat, epilepsia, imo morte repentina corripiatur, insequi. §. VIII. Cum duplex sit cardialgiae non secus ac colicae species: altera nimirum flatulenta, quae ab incarceratis fit flatibus, totam ventriculi cavitatem fortiter distendentibus, qualis vocari solet germanice Ober-Colic, Hertz-Colic; altera sit cardialgia spasmodica convulsiva, vulgo befftiger MagenMagen-Krampff, sequitur nunc ut inquiramus, qua ratione datus, cum liberum alias habeant per aperta orificia transitum, firmiter in cavitate ventriculi includi & detineri possint. Hujus quidem phoenomeni ratio vix a Medicis est Causae inflationis est tacta. Nos ejusmodi vehementem inflationem, quae incispasmus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
