Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 225
Unproofread scanNot analysed yet
dit in ventriculum, etiam effectum spasmi esse, affirmare nihil dubitamus; qui tamen non totam ventriculi nervoso membranaceam substantiam, sed tantum ejus orificia subtilioris sensationis infestat: unde iis valde coarctatis &clausis, non mirum est, vapores ex indigesta maxime crudorum ingestorum mole, mediante calore. cum non inveniant exitum, totum ventriculum mire distendendo ac distrahendo, atrocem cum summa anxietate &spirandi angustia dolorem excitare. Subiecta Sunt vero inprimis flatulentae cardialgiae obnoxii cardialgiae hypochondriaci, quorum stomachus copiosa colluvie biflatulentae. liosa &acida scatet; ex quo sit, ut a pastu aliquot horas fortes circa praecordia tensiones, inflationes, gravesque dolores cum difficili spiratione experiantur, qui postea, ructibus utplurimum acidis prodeuntibus, nonnihil remittunt, vel vomitu superveniente acido pituitoso insigniter levantur, &demum paulatim redeunte calore ad ventriculum &extremas partes, quae algescebant, solvuntur. Vidimus tale quoque vitium saepius in iis, qui post morbum paulo diuturniorem, magnam sibi ventriculi infirmitatem contraxerunt, quando paulo avidius cibos, praesertim incongruos, ut sunt pingues acidi &fermentescibiles, fructus quoque horaei, ingerunt, accedente simul corporis &quam maxime pedum vel regionis lumbaris refrigeratione, subortum &crebrius per intervalla reversum. Vidimus quoque ejusmodi ventriculi, cum dolore interdum iufantes la& respiratione difficili, inflationem, in infantibus lactentictentes. bus, (Hossm. Pst. T.IV. P. II.) Ster. H. Cam. II. Desdolore cardialgico bus, a lacte in ventriculo coagulato &ibi stagnante acidoque facto, ubi tota praecordialis regio, sub costis spuriis, mire flatibus distenta &turgida, visui pariter ac tactui se offerebat. Vulgo id vitium dicitur das Hertz-Gespann.