# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 226

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/226

In mentem nobis etiam incidit exemplum cujusdam juvenis, qui, a nimia recentis & mollioris casei commestione, & desuper Rhenano non adeo spirituoso sed acidulo vino hausto, in flatulentam & gravem cardialgiam incidebat: quam Medicus colicum dolorem, qui tamen longe inferiorem sedem habet, neque cum tanta spirandi angustia jungitur, reputabat. Neque hoc loco discrimen illud inter dolorem colicum, qui sub ventriculo in ea parte coli, quae immediate ipsi substernitur, & inter stomachalem colicam, si ita loqui licet, praeterire debemus; quia non semel sed aliquoties, hae in re deceptos fuisse Medicos, aVt itaque circumstantias loci dolentis, nimadvertimus. antecedentes causas, notas quoque quae cardialgiae propriae sunt, item faustos remediorum successus, probe semper circumspectus Medicus observet, non sine ratione monendum ducimus; nam unico discutiente applicato clystere, colicum sub ventriculo consistentem dolorem sublatum meminimus. Vtut vero plerumque flatulenti & tensivi ventriculi doloris causa, vitiosus humor, qui intra duodeni cavitatem paulo diutius retentus, flatus ventriculi orificia spasino constringentes, excitat: scimus tamen occurrere exempla mali flatulenti, ubi nullam materiam vitiosam in Quod ventriculi vel duodeni cavitate animadvertimus. vel ex eo diiudicare potuimus, quia tales anxiae & flatulentae cardialgiae, feminis praesertim junioribus, restitante mensium fluxu, imo per primos menses gravidis, familiarissimae observantur, & ructibus doloreque circa cordis scrobiculum & dorsum se manifestant, atque exacte circa mensium tempus revertuntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
